

Liber Genesis*
Caput 3: Versus 22
Et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis,etc.[AUG., ibid., c. 41]Propter trinitatem pluralis numerus ponitur, etc., usque ad sicut in Ecclesia solent homines a sacramentis visibilibus Ecclesiae disciplina removeri.[AUG., ubi supra, c. 42]Mirum est si Adam spiritualis erat mente, etc., usque ad quae falsum verum esse putavit.Quasi unus ex nobis.[AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 21]Dupliciter intelligi potest,quasi unus ex nobis,id est Deus, etc., usque ad donec Dei misericordia reviviscat qui mortuus fuerat.[RUPERT.]Ne comedat de ligno vitae, et hoc facto talis, tam miser factus Adam, vivat in aeternum. Quid enim si cum talis factus sit vivat in aeternum? utique nil nisi malum aeternum. Jam enim miser factus, si aeternus quoque sit, quid nisi miseriam aeternam habebit? Parcamus illi, ne hoc modo male sitquasi unus ex nobis;ne sicut quisque nostrum aeternus est[aeternus enim Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus sanctus], sic et ille aeternus sit, et ob hoc veracem se esse rideat oculus nequam diaboli, qui Dei similitudinem ei repromisit. Etenim malum quidem illi est temporalem esse, sed pessimum esset aeternum esse. Mala nimis et falsa est haec similitudo Dei. Multo melius illi est esse omnino dissimilem Dei. Quomodo? Videlicet, ut, quia miser est, sit etiam temporalis, hoc est esse omnino dissimilem Dei. Deus enim et aeternus est, et felix, et est ejus aeterna felicitas, felix aeternitas. Horum alterum, id est felicitatem, perdidit diabolus, aeternitatem vero non amisit; et est ejus aeterna infelicitas, infelix aeternitas. Parcamus, inquam, homini; et quia felicitatem perdidit, aeternitatem quoque praecipiamus infelici, ut in neutro sitquasi unus ex nobis;nobis est aeterna felicitas, felix aeternitas; sit illi temporalis miseria, vel misera temporalitas; ut tunc illi commodus reformetur aeternitas, cum fuerit recuperata felicitas. In magna ergo ira, magnae misericordiae Dominus recordatus est, hoc ipso quod lignum vitae non concessit misero homini: quippe quem voluit sic esse dissimilem sibi, ut non esset utrobique similis diabolo, id est ne viveret homo, aeque ut diabolus, usque ad ultimum judicium, et aeque ut ille, absque temporali morte, transiret ad aeternum incendium.